

Liber Regum Tertius*
Caput 15: Versus 6
Attamen bellum fuit inter Abiam et Jeroboam omni,etc. Jeroboam multo exercitu congregato, contra Abiam filium Roboam, qui in duabus tribubus patri successit, castrametatus est. Quod cum audisset Abia, obstupefactus est; verum roboratus, electo exercitu occurrit Jeroboam in locum qui vocatur Mons Amorrhaeorum. Cumque orationem habuisset ad exercitum Jeroboam, tandem ait: In quo de victoria estis confidentes? An in vitulis aureis et aris, quae vestrae sunt impietatis et non religionis indicia? An multitudo spem vobis praebuit? Sed nulla virtus illic est, ubi[licet cum multis millibus]licet unus pugnat injuste. Solummodo enim in justitia et pietate spes victoriae consistit, quae scilicet apud nos est, servantes a principio leges et verum Deum venerantes, etc. Deus autem exercitus Jeroboami audaciam dissolvit; exercitum autem Abiae fecit excelsiorem. Nam quanta nullo bello refertur caedes fuisse commissa, neque Graecorum, neque Barbarorum, mirabilem perceperunt, Deo conferente, victoriam. Quingenta enim millia hostium bello prostrata sunt, etc.